NAZIRAEUS

NAZIRAEUS
NAZIRAEUS
Hebr. separatum notat; peculiari videl. sanctitate a reliquis discretum et certo vitae generi ac ordini adstrictum. Unde, Gap desc: Hebrew tales dicti, munus ac donum, quasi Deo consecrati. Erant hi vel Nativi, qui seu Dei iussu, seu Parentum oblatione, antenativitatem nativitatem eorum factâ, tales erant: Ut Simson, Iudicum c. 13. v. 5. alii: vel Vitivi, qui prporô votô sepisos facrabant idque fere ad certum tempus; quod si expressum non esset, menstrum erat. ut Iudaei colligunt, ex Numer. c. 6. v. 5. Erantautem hae Naziraeatus Leges, ad humiliationem et abhegationem sui facients. I. Ut abstinerent vinô: quod adipsas uvarum pelliculas et acinos Hebraei extendunt, omnique potu inebriante, Gap desc: Hebrew, qualiscuque ille liquor, ac undecumque expressus fuerit. II. Ut comam alerent, tantâ quidem religione, ut nepilum quidem unicum abradere vel evellere fas foret, nissi tempore voti pilum quidem unicum abradere vel evellere fas foret, nisi tempore voti peractô. Quô factô attondebantur, ablatôque sacrificiô votivam caesariem (unde ad Gentiles mostransiit) tamquam rem sactam, in peculiari Templi conclaviconcrembant, III. Ut ad cadaver mortui non accederent, Numer. c. 6. v. 3--10. Quod et Pontifici interdictum legitur, Levit. c. 21. v. 11. Quod si proin ex improviso mortui vel morticinii attactu polluerentur, votum redintegrandum et de novo Naziraeatus tempus implendum erat. Vestem quodattinet, an et illa Naziraeis peculiarisfuerit? id quidem nullibi legitur. Nam quod de Iohanne Baptista dicitur, eum habuisse vestimentum suum expiliscamelinis et zonam coriaceam circum lumbos suos, Matth. c. 3. v. 4. id non Naziraeorum, sed Prophetarum, ac praesertim Eliae, exemplô factum est. Unde Eliasdescribitur, Homopilosus, cingulô pelliceô accinctus lumbos suos, 2 Reg. c. 1. v. 8. conf. Zachar. c. 13. v. 4. et Matth. c. 7. v. 15. Aliquam tamen eorum cum Prophetis in vestimento convenientiam fuisse forte a vero non plane abludit. Quaeritur hie inprimis de Iosepho Patriarcha, de Samuele Propheta, et de DOMINO NOSTRO, an et illi Naziraei fuerint? Resp. Primum, cum Lexilla tum nondum fuerit lata, non quidem Naziraeum, sed eximium inter fratres eorumque coronam fuisseacdecus: quod in nuitur, cum appellatur Gap desc: Hebrew Geneseos c. 49. v. 26. et Deuteronom. c. 33. v. 15. Secundum autem vere Naziraeum fuisse, ex matris voto, 1 Sam. c. 1. v. 11.Si dabis ancille tuae semen masculum, dabo ipsum Iehovae omnibus diebus vitae eius; et novacula non admovebitur captitieius, cont. v. 22. et 28. Licet appeletur vir honoratus, 1 Sam. c. 9. v. 6. et in coetibus ac conviviis hominum versatussit, c. 9. v. 13, 13, 24. ac Israelem iu dicâ sse legatur, 1 Sam c. 7. v. 15, 16. 17. CHRISTUM vero SER VATOREM nostrum quod attinet, si externum votum spectes, Naziraeus non fuit, cum vinum biberit et mortuos tetigisse legatur: nec Naziraeus a Gap desc: Hebrew, per Zain, sed Nazaraenus, a Tsade appellatus est, quae vocabula totâ radice differunt. Fuit autem Naziraeus spirituali aclonge san. ctiore modô, cum a peccatoribus separatus ac sanctissimus fuerit, Pontifexpius, sine vitio, non coinquinatus, separatus a peccatoribus et atlior colis factus, Hebr. c. 7. v. 26. Quae eius in comparabilis sanctitas, per typicam Naziraeorum, veteris Testementi sanctitatem fuit adumbrata: cum quo nos omnes quoque Naziraeos et Deo peculiari
religione sacros, ac a Mundo diversos esse decet. Naziraeatus autem veri disciplina est, curare per omnem vitam sobrietatem et humilitatem ac incumbere iis rebus, quae ad regnum Dei et iustitiam eiusadipiscendam faciunt. Ut frustra sintilli, qui partem Ecclesiae tantum sanctam nuncupant et Monachorum suorum vota ac instituta cum sanctimonia Veterum Naziraeorum eunt comparatum. Vota enim utrobique nimium quam disparia sunt: et quae ab hisce voventur, pleraque supervacanea sunt, neque ullô divinô praeceptô, quale de Naziraeis Vet. Test. legimus, nituntur. Franc Burmannus Synops. Theol. l. 4. c. c. 10. 1. et seqq. Vide quoque Frid. Spanhemium, Dub. Euangel. part. 2. Dub. 93, 94. Coeterum Ναζηράιους genus quoddam Monachorum, vel Ιἑρέων, Sacerdotum, etiam apud Turcas esse, docet Laonicus Chalcondylas l. 7. ex cacozelia Naziraeorum veterum sine dubio ortum. Naziraeis vero Vet. Test. affines erant Rechabitae, qui a parente suo Ionadabo, filio Rechab, peculiaria quoque vitae in stituta varia acceperunt, uti legimus Ieremiae c. 35. Sed de his vide insra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • NAZARENUS — a Gap desc: Hebrew per Tzade, cognomen DOMININOSTRI, ob educationem in oppido Nazaret ei inditum, Matthaei c. 2. v. ult. Καὶ ἐλθὼν κατῴκησεν ἐις πόλιν λεγομένην Ναζαρέτ ὅπως πληρωθῇ τὸ ῤηθὲν διὰ τῶ Προφητῶν, ὅτι Ναζωραῖος κληθήσεται, Et veniens… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OBLATI — in Ecclesia eadem, dicti infantes ac pueruli, quia Parentibus Monasteriis in Monachos attondendi offerebantur, divinoque cultui consecrabantur, ita ut aetatem adultiorem consecutis inde discedere non licuerit, quod si fecissent, pro Apostatis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SAMPSON — I. SAMPSON Iudex et Liberator Iudaeorum, ex tribu Dan, fil. Manoae: cui per Angelum filii nativitas praedicta fuit; additô, ut illum velut Nazaraeum educaret. Hic mirô corporis robore est a Deo donatus; sed eâ lege, ut tamdiu robur, firmitatemque …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”